1111 enero 25

Pasar el cusor por el texto para obtener detalles del comentario

In nomine Sancte et individue Trinitatis. Hic est titulus dotis et donationis quod facit homo nomine Berengarii Guadalli et dedit illum in manu dilecte sponse vel uxori sue nomine Gelvire femine. Mos futurum coniugii divina est Dei Previdencia qualiter debet homo preceptum Domini adimplere. Nam et ipse Creator omnium Deus noluit hominem solum vivere sed creavit illi adiutorium similem sibi Eva. Eo quod amodo nascendi mundi primor diis ex costam viri feminam figuravit ex uno duo faciens duos unum esse monstravit nec asse putavit homo esse diversum quod ex se cognosceret fabricatum. Hiccirco sponse vel uxori mee placuit michi meisque convenit animis ut te michi in matrimonio expetissem copulandam sicuti et facio. Unde et in presenciam multorum bonorum hominum ut inter nos anulos arrarum tradidimus una per voluntatem Dei seu parentum vel amicorum nostrorum et quia legitimum coniugii fieri non potest nisi prius per titulus dotis et donationis fuerit decoratum. Igitur in Dei nomine propter amorem pulcritudinis tue et propter creandos filios de me et te de quo visum sum habere vel possidere vel in antea Deo propicius adquisiturus ero decimam partem tibi dono atque concedo sicut lex gotorum continet. Et qui huius dote vel donatione voluerit disrumpere vel infringere nil valeat sed componat tibi in vinculum libram unam auri puri. Et postmodum hoc maneat semper firmum. Actum est hoc VIII kalendas februarii anno III regni Leoici regis. Signum + Berengarii Guadalli qui hanc dotem feci, firmavi et testibus firmare rogavi. Signum + Guillelmi Bonefilii. Signum + Raimundi Gauceberti. Signum + Raimundi Poncii. Signum + Balluvini. Signum + Petrus sacer qui hoc scripsit die et anno quo supra.